- CERAS
- CERASapud Solin. c. 10. Veniamus ad promontorium Ceras Chryseon Byzantiô oppidô nobilc, Plino, l. 9. c. 15. Aureum cornu.>promontor. est, in quo Byzantium, cui a sinu circa Byzantium id nominis haesit. Hic enim proprie Κέρας dictus est, quod multis ramis in sinus reductis scinderetur, ad instar cornu cervini: Et χρυσοῦν epithetice, propter largam pelamydum capturam, unde proventus dives Byzantinis accedebat. Hinc melius Ceratos promontor. apud Ammian. l. 22. ubi illud sic appellatum fuisse putat, quod pharon in summo praeferret navibus praeucentem, h. e. lampadem intra cornu ardentem, etc. Sed κέρατα dici brachia fluviorum apud Graecos notum: sicut in eadem re cornua Latini usurpant, unde bicornes fiuvii, qui in duo brachia scinduntur. Item crines, qui non sunt capilli simpliciter, sed πλοχμοὶ, et capilli in funem nexi, seu crinium sertae, quas κέρατα similiter Graeci dixêre. Cornua quoque Iuvenalis, Sat. 13. v. 164.Caerula quis stupuit Germani lumina, flavamCaesariem, et madidô torquentis cornua cirrô?Hinc itaque et κέρατα, cornua et crines in fluminibus, τὸ πολυχιδὲς et rami seu brachia: ac proin Ceras, potiûs ipse Sinus circa Byzantium, quam promontorium. Salmas. ad Solin. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.